GRADUS Academici

GRADUS Academici
GRADUS Academici
apud Europaeos tres, tum ut eorum consequendotum spe excitati, qui stadiis vacant, ad altiora ardentius aspirent, tum ne illotis, quod aiunt, manibus, in sublimiorum disciplinarum sacra irrumpant, sapienter sunt instituti. Postquam enim per Deposicionis ritum (qui a consuetudine Romanorum, apud quos post completum Annum Aet. 15. iuvenes praetextâ positâ virilem seu liberam togam sumpsêre: vel Germanorum veterum, apud quos, teste Tac. adolescentibus ius frameae scutique concedi solitum est, originem traxisse videtur) studiis initiati sunt, Propaediae curriculum emetiendum proponitur, quo de functi feliciter Baccalaureatûs honore et titulo insigniuntur, qui ritus similiter, e re militari ortum habet: quid enim serium Sapientiae studium, quam militia est adversus ignorantiam ac pravos mores, animae nostrae internecinos hostes? Sic admittuntur ad sacrarium Realis Philosophiae; cui qui perlitarunt, ad Magisterii evehuntur axioma. Postca superioribus appliciti Facultatibus, Doctoralem exspectant dignitatem, et ius publice docendi exambiunt: Vide in vocibus Depositio, Baccalaureus, Magister, Doctor, Universitas etc. Idem iam olim obtinuisse, neque ex discipulorum subselliis quemquam, sine auctoritate Magistri sui, inter Philosophos se contulisle, vero simile est: cum et apud Sinenses, Asiae extremae populos, literatum laude florentissimos, viguisse ante plurima saecula eundem fere morem legamus. Apud eos enim severe, priusquam Gradus consueti conferantur, profectus Philomusorum etiamnum explorari certum est: Imo, iam aliqua dignitate potiti quotannis denuo examini subiciuntur, cui si minus ex officio responderint, etiam, quem iam nacti fuerant, Gradûs iactutam faciunt, vide Lombard. Ep. de statu regni Sinensis. Apud hebraeos non minus varii erant Gradus, per quos ad supremum eruditionis apicem ascenderent, et quidem circa tempora SERVATORIS nostri, titulorum istiusmodi numerus in imensum crevit, inprimis autem usitati erant: Rab, Ribi, Rabbi et Rabbam, quibusomnibus eadem origo, a verbo Rabah, i. e. multiplicatus fuit, cui respondit Graecum Πολυμαθέςτατος, Lat. Magister vel Doctor. multiplici eruditione instructus, Ex his Rabbi titulus erat sublimior titulo Rab, Rabban plus erat quam Rabbi, nudum tamen nonien, ut Haggaeus, Zacharia, Malachias, reliquis omnibus excellentius quiddam sonabat. Eâ aetate, ratio Academicae methodi in illa gente haec fuit. Studiosus dicebatur Talmid, i. e. Discipulus: item Katan, i. e. Iunior: ctiam Bachur, i. e. electus seu cooptatus, nempe in numerum Discipulorum. Postquam rudimenta posuit, dignumque se Gradu primo praestitit, Chaber, seu socius Rabbi, manuum impositione, proclamatus est: cuius cerimoniae auspicia a Mose, qui Iosuam eodem ritu suum Succeslorem renuntiaverat, arceslebant, Num. c. 27. v. 18. Vocarunt autem hunc ritum Gap desc: Hebrew vel Semicha vel Semichut, quiqueve manum promovendo imposuit, hac usus est verborum formula: Ego tibi impono manum et manus tibi imposiia esto, vide Cunaeum de Rep. Hebr. l. 1. c. 21. Postea cum eo eruditionis pervenit, ut alios etiam docere poslet, Rabbi renuntiatus est. Et quidem, quandiu talis Talmid vel Bacchur erat, Patris solum nomine censebatur: cum Chaber factus est, proprio nomine vocabatur: cum Rabbi, tum titulus hic nomini eius praefigebatur; hoc modo. Maimonides primum dictus est Ben Maimon, i. e. fil. Maimon: dein Moses ben maimon, tandem Rambam, i. e. Rabbi Moses ben
Maimon. Sic Rabbi Levi fil. Gerson, primo ben Gerson, i. e. fil. Gerson: exinde Levi ben Genson, tandem Ralbag, i. e. Rabbi Levi ben Gerson appellatus est. Tres hosce ordines coniunxit priscus ille inter Hebraeos Sapiens, cum dixit: Multa a Rabbinis seu Magistris meis didici,
plura a Sociis meis, plurima a meis Diseipulis, vide P. Fagium in Scholiis suis ad c. 4. Pircke Aboth, Th. Godwyn. deritib. Hebr. l. 1. c. 7. et infra, Lectual, Rabbi, it. Studentes.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем решить контрольную работу

Look at other dictionaries:

  • Gradus [1] — Gradus (lat.), 1) Schritt; 2) Stufe; 3) die terrassenförmig angelegten Sitze in den römischen Circus, Amphitheatern u. Theatern; auch G [529] Aurelli, erhabene Richtersitze auf dem Markte in Rom, s.d. (a. Geogr.); 4) Steigerungsstufe, z.B. G.… …   Pierer's Universal-Lexikon

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”